LEGATUS

LEGATUS
LEGATUS
apud priscos Rom. is fuit, qui Ammiani Marcellini temporibus Comes dicebatur, et nostra aetate Locum tenens. Gall. Lieutenant, penes quem absente Imp. vel Duce. summa potestas erat. Hi inrer Comites Proconsulum et Propraetorum primum obtinuêre locum, dati ipsis vel a Senatu, vel huius permissu ab ipsis Praesidibus adscripti, vel lege aliquâ extra ordinem allecti. Numerus ad mimimum trium fuit, observatumque est, ut Legatos libenter sibi quisque legaret, qui rei militaris periti essent, quique ipsi provinciis alias cum imperio praefuissent. Itaque Consulares Consulibus, Praetorii Praetoribus Legatos se poscentibus adiunxerunt, et fratrem frater, filius patrem sibi legavit. Munus quod attinet, erant Vicarii Proconsulum, ad molem rerum provincialium sustinendam, unde et ipsi lictoribus ac fascibus usi: Interim privatarum tantum causarum cognitionem habebant, si vero quid occurrisset maioris momenti, ad Proconsulem id remittebant. Publicarum autem quaestionum cognitio iis ne mandari quidem a Procoss. poterat, nisi in lege istius quaestionis nominatim scriptum esset. Ius nullum habebant animadvertendi, in caput cuiusquam, nec atrociter verberandi: Si tamen contigisset Proconsulem abesse ab provincia, tum iis committebantur, quae animadversionem postulabant. Etiam cum Proconsules aut Propraetores ante successoris adventum de provincia decederent, Legatos vel Quaestores interim provinciis praefecêre, qui et ipsi tum Proconsules aut Propraetores appellabantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 44. De Legatis decem, quorum consilio et ope Duces Exercituum utebantur, in provinciis constituendis, Idem alibi. Dicti eriam Legati sunt, Varr. l. 4. de Ling. Lat. lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre Magistratus, quive nuntii Senatûs aut populi essent. Hos sanctos atque inviolabiles apud omnes Gentes esse notum: unde, ob violatos illos ab Illyriis, regnante Teutanâ, stricte in
Principum colla secures, Flor. l. 2. c. 5. ob contumeliose habitos a Tarentinis Id. l. 1. c. 18. uno bello imra quadriennium, maximam partem Italiae fortissimas gentes, opulentissimas urbes, uberrimasque regiones in ditionem redigisse. Exterarum nationum Legatis, quas in urbem admittere nolebant, Senatum dedêre Rom. in uno ex tribus Senaculis, intra aedem Bellonae Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. idque mense Febr. quem totum exterarum Gentium Legatis attriburum fuisse, ex Cic. Epp. ad Lentulum, ad Q. Fratrem, aliuque locis multis constat. Apud eosdem Legatis sociarum gentiun, locus in Theatro inter Senatores datus est, lege Othonis Trib. Pl. quo more Germanorum Legati cum arcessiti non essent, ultro sese ad Senatorias sedes contulêre atque recepri consedêre. Nempe, Barbari fuit, non arcessere: Germanum, uti etiam inferiorum gentium prarogativâ; Romanum, agnoscere, quod et suum esset, et aliorum quoque esse vellent, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 2. 1. Vide quoque infra aliquid in voce Saturnus. Exceptio autem, deductio, et hospitii asignatio Quaestoribus incumbebat, Plutarch. Quaest. Rom. 43. Liv. Val. Max. loco non uno etc. Sub Caesaribus, et quidem anterioribus cui id demandatum vellet Princeps. Sic Trog. pattem. legimus apud. Iustin. l. 43. c. 5. Sub Caio Caes. milit âlle, epistolarumque et Legationum; simul et annuli curam habuisse, Sub citerioribus, Legationes suscipere et ad Principem admittere, fuise munus Magistri officiorum, interdum Magistri Epistolarum, observavit Auctor Notitiae utriusque Imperii. Quem admodum apud Persas Chiliarchi id fuit, s. Tribuni militum C. Nep. Conone c. 3. et Aelian. Var.
Hist. l. 1. c. 21. qui secundum Imperii gradum tenebat. In Aegypto, Nicanorem excipiendis Legatis a Ptolemaeo praepositum, scribit Ioseph. Antiqq. Iud. l. 12. c. 2. Nec minus honorifice Legatos Athenienses excepêre, quos non nisi in loco sacro, Templo viz. aliquo, itidem audiebant, e publico victum iis, dum in Urbe agerent, in Prytaneo, suppeditantes Demosth. π. παραπρεσβείας: Cum ipsi Legatos alio mitterent, κηρύκειον s. caducius illorum insigne, et duae drachmae in quemvis diem eorum πορεῖον erar, Etymol. De Legatis autem, sive alio mittendis, sive aliunde Athenas advenientibus, referebatur ad populum, tertia cuiusque πρυτανείας contione: Proin Demosthenem Aeschines reprehendit, quod is quartâ, in qua περὶ ἱερῶν καὶ ὁσἰων agi solebat, de Legatis ad Phil. mittendis referri voluerit. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Atti. l. 3. tit. 1. p. 203. et Fr. Rosaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 4. Apud Rom. vero, Plin. l. 22. c. 2. Sagmina in remediis publicis fuêre et in sacris Legationibus verbenae, nempe cum ad hostes ibant. Alias, ramus olivae apud utrosque, cum pacis ergo mitterentur. Virg. de Legatis Latinis, occisos ad sepulturam petentibus. Aen. l. 11. v. 100.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina
Velati ramis oleae ——
Vide quae de corona Legatorum, ex verbena et olea, habet C. Paschal. in Legato suo. Praemia Legatis dari solita, Lautia olim dicta esse, vidimus supra: Hodieque is mos viget, ut Legatis domum redeuntibus a Principibus, ad quos missi fuerant, propemptica dentur, quod tamen ob graves causas Foederati Belgii Proceres suis prohibuêre. Quae vero a Legatis offeri Principibus mos Novena dici, habet Ioh. Barbarus Itin. ad Tenaim. Vide infra Novena. Numerus olim hodieque varius: in Romanam vero aulam tanta provincialium et municipalum Legatorum copia veniebat, ut Vespasianus edicto praeceperit omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mitterent, Martian. l. 4. §. ult. Eodem etc. Plura de Legatis, vide apud C. Paschal. ubi supra, Gentilem de LL. c. 19. ubi de variis Gentium morib. in admittendis audiendisque Legatis, Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis passim, inprimis l. 2. c. 18. ubi de Legationum Iure, Alios; nec non supra aliquid in voce Ambasciator, item Ferreus annulus; ac infra Virga Moysis, ubi de moris Legatorum virgas albas s. baculos gerendi, cum munussuum obirent, olim multo in usu, vera origine.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Legātus — (lat., Legat), 1) (röm. Ant.), Gesandter, s.d.; 2) der oberste Amtsgehülfe der Statthalter in den Provinzen in Civil wie in Militärangelegenheiten. Jeder Statthalter einer bedeutenden Provinz hatte wenigstens drei vom Senat, bisweilen vom… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • legatus — index deputy, procurator Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Legatus — Als Legatus (von lateinisch legare „gesetzlich verfügen“, „jemandem von Amts wegen absenden“, vergleiche Delegation (Abordnung)) wurden im antiken Rom verschiedene politische Amtsträger bezeichnet. Legaten als Gesandte Legaten als Gesandte… …   Deutsch Wikipedia

  • Legatus — A legatus (often anglicized as legate) was a general in the Roman army, equivalent to a modern general officer. Being of senatorial rank, his immediate superior was the dux , and he outranked all military tribunes. In order to command an army… …   Wikipedia

  • Legatus — El término legatus puede referirse a: el legado romano; un género de aves, Legatus. Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados con el mismo título. Si llegaste aquí a través de …   Wikipedia Español

  • Legatus — Latin 1) A papal representative. There were two distinct categories: (I) legatus natus (literally born legate ), a status accorded to the archbishops of Canterbury and York ex officio to reinforce their supremacy within their provinces; (II)… …   Medieval glossary

  • Legatus — Légat Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Legatus, S. — S. Legatus, (22. Oct.), auch Leogathus, ein Martyrer, der im Elenchus steht und im Allg. Mart. Leugatus heißt. † …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Legatus — piratai statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Legatus angl. piratic flycatcher vok. Kurzschnabel Maskentyrann, m rus. тиранн разбойник, m pranc. tyran pirate, m ryšiai: platesnis terminas – tironai siauresnis terminas – piratas …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • LEGATUS Sedis Apostolicae — nomen dignitatis in communione Rom. olim de aliis quoque Sedibus dicebatur. Unde initio Actorum Conc. Niceni II. celebrati aliquot post Ephesinum Saeculis, recensentur Legati Sedium Patriarcblium et primo loco nominantur, Οἱ ἐπέχοντες τόπον τῆς… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”